monumenta.ch > Plinius > sectio 157

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 157
{XLVII} pondera tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis, quibus aurum colligitur, cum eo remanent; postea caminis separantur conflatique in plumbum album resolvuntur.